[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo

[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo

[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum

Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia

poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus

druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias

habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur. [14] Druides a bello abesse consuerunt neque tributa

una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur.

Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari

putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate [15] Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur, atque

eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt. [16] Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se

immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent;

quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. [17] Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc

viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere.

Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

[18] Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad

se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt. [19] Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus

superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro

cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus [20] Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama

acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus quae visa sunt occultant quaeque esse ex usu iudicaverunt multitudini produnt. De re publica nisi

Recently Viewed Presentations

  • Identifying Special Products in Developing countries: Preliminary Findings

    Identifying Special Products in Developing countries: Preliminary Findings

    Structures(excluding prefabricated buildings of heading 94.06) and parts, of structures(for example,bridges and bridge-sections, lock-gates,towers,lattice masts,roofs,roofing frame-works,doors and windows and their frames and thresholds for doors,shutters
  • The Industrial Revolution Key questions for this Unit

    The Industrial Revolution Key questions for this Unit

    Jeremy Bentham & John Stuart Mill. Sought to create self- sufficient communities. All property & work would be shared. Since all wealth would be equal- fighting would end. Robert Owen. ... {Capitalism VS Socialism} Shift in the Balance of Power...
  • Computer Science Principles CSE 120 Winter 2017

    Computer Science Principles CSE 120 Winter 2017

    Justin Hsia AnupamGupta, Cheng Ni, Eugene Oh, Sam Wolfson, Sophie Tian, Teagan Horkan. Ten years ago, Amazon changed Seattle, announcing its move to South Lake Union"[Dec. 21, 2017] marks 10 years since Amazon committed to building an 11-building campus in...
  • American Indian Culture Regions

    American Indian Culture Regions

    What is a culture region? Three Characteristics of Culture Regions Physical Terrain Natural Resources Culture everything that makes up the way of life of a people Map of American Indian culture regions 10 Culture Regions Arctic Subarctic Northwest Coast Plateau...
  • melasma - Isfahan University of Medical Sciences

    melasma - Isfahan University of Medical Sciences

    Melasma may be treated using monotherapy or with combination therapy. HQ is a reliable treatment and MKF is also effective. These therapies, coupled with regular application of a UVA and UVB blocking sunscreen to avoid UV-induced recurrence, are the most...
  • Of Mice and Men - Jessamine County

    Of Mice and Men - Jessamine County

    Of Mice and Men The novel deals with the issues dear to Steinbeck's heart: poverty, homelessness, the exploitation of itinerant workers, the failure of the American Dream, and America's general moral decline. The 1930s - The Great Depression Depression -...
  • Towards the Sixth Framework Programme

    Towards the Sixth Framework Programme

    but also contains fat and for years milk fat (butter & cream) was considered to be nutritionally undesirable High levels of saturated fats (SFA) increase; blood LDL (bad) cholesterol levels risk of heart disease Unsaturated fatty acids in milk Milk...
  • Genomic Analyses of Transport Proteins in Mycobacterium tuberculosis

    Genomic Analyses of Transport Proteins in Mycobacterium tuberculosis

    Section of Molecular Biology, University of California, San Diego, La Jolla, CA 92093 Introduction Discussion Results It had long been accepted that tuberculosis was eradicated, but recent findings of virulent strains that are multi-drug resistant indicate otherwise.